CHIRONOMIA

CHIRONOMIA
CHIRONOMIA
quam vocem interpretatur Quintilianus, l. 1. c. 19. Legem gestus, a qua Chironomi Pantomimi sunt appellati; non a Pylade demum et Bathyllo, qui Augusti tempore in scena floruêre, inventa est. Notum enim, etiam Veteres saltationis illud genus habuêre, quae motu corporis et gestu quidvis exprimeret. Unde narat Athenaeus, Telesiam quendam sive Telestem ὀρχηςτοδιδάσκαλον multas schemas et gestus invenisse ac manibus omnia, quae dicerentur, graphice ostendisse. Iamque Plato de LL. l. 7. τὴν Ο᾿ρχηςτικην` dicit esse μίμησιν τῶ λεγομένων χήμασι γενομένην, imitationem eorum, quae dicuntur, gestibus peragi solitam. Imo tradit Quintilian. l. i. c. 11. al. 19. iam ab ipsis heroicis temporibus ortam esse hanc Artem, et a summis Graeciae viris, ab ipso etiam Socrate probatam, a Platone quoque modo laudato in Parte civilium positam Virtutum, et a Chrysippo, in praeceptis de liberorum educatione compositis, non omissam. Et quidem, cum tres essent autiquissimae et celeberrimae saltationis species, Tragica, Comica et Satyrica: nulla non harum manibus et corporis geltibus exprimebat, quidquid in fabula ageret: refertque Athenaeus, l. 1. Telestem, quô saltatore Aeschylus in Tragoediis utebatur, adeo bonum eius rei fuisse artificem, ut cum τοὺς ἑπτὰ ἐπὶ Θήβας desaltaret, omnia, quae illic agebantur, gestibus peregerit et oculis spectantium subiecerit. In Comcediis etiam Latinis, Histriones, qui cantica saltabant, ita res in fabulis agendas gestibus repraesentare consueverant, ut populus facile inde cognoscere posset, quam fabulam acturi eslent. Sed tempus fuit, cum iidem saltarent cantareuque. Postea, quia vocem motus corporis ex anhelitu interturbabat, et rursum vox multum gestibus incommodabat, meliusvisum est, ut, aliis accinentibus, ipsi tantum saltarent et taciti gesticulatione defungerentur: quod primus Livius fecit, antiquissimus apud Romanos fabularum actor simul et Poeta, apud Livium, l. 7. c. 2. A' quo tempore diverbia solum pronuntiabant Histriones; cantica vero saltabant, puerô accinente et responsante tibicine; id quod Livius ad manum saltare vocat, hoc est, omnino χειρονομεῖν, seu manibus saltare. Postea vero Pylades saltandi hunc modum et Artem, quae in Tragoedia tantum, et Comoedia et Satyris prius locum habebat, primus a Tragoedia et Comoedia separatam, in scenam Latinam introduxit eamque tribus ex saltationibus praefatis compositam excoluit Italicamque vocavit, quod Romae primum eius specimen in Latino theatro ediderit: cum antea saltatio sola per se in orchestra numquam comparuisset. Unde est, quod eum,ut et Bathyllum, contemporaneum eius, ἱμότεχνον, imo et ἀντίτίτεχνιον, primos Pantomimicam saltationem exercuisse, Zosimus scribat. Vide in vocibus Bathyllus, Pantomimi, Pylades, etc. Tragicae vero Chironomiae antiquae aliquot schemas et gestus recenset Pollux, l. 4. c. 15. Καὶ μην` τραρικῆς ὀρχήσεως τὰ χήματα, σιμὴ χεὶρ, ὁ καλαθίσκος, χεὶρ καταπρανὴς, ξύλουπαράληψις, διπλῆ θερμαςτρὶς κτλ, ubi Χεὶρ καταπρανὴς et Χεὶρ σιμὴ, contraria erant schemata. His addenda et ἀπόσκοπος Χεὶρ, quae etiam inter schemas tragicas numerabatur, eratque gestus eorum, qui intente aliquid et diligenter speculaturi, manum fronti obtendunt, ne Sol oculis officere et prospectum impedire possit. Cuiusmodi sehemata Tragica complura invenit dictus Telestes: longe plura dein excogitavit Pylades, qui saltationem hanc manibus peragi solitam multis partibus ampliavit et expolivit. Idem primus fistulas et chorum, ut sibi saltanti praecinerent, curavit: cum
anre sine filtulis et choro pantomimi saltarent, solô adhibitô pueri canentis et tibicinis concentu. Hinc rogatus ab Augusto, quid saltationi contulisset, respondit:
Αὐλῶν συρίγτων τ᾿ ενοπην`, ὁμαδόν τ᾿ ἀνθρώπων.
Nempe primus is plures tibias praecinentes habuit, fistulasque similiter primus adiunxit: et cum Pythaulae antiquis Histrionibus accinerent, sine choro: ei primum saltanti Choraules praecinebat, cum choro. Quibus addit Lucianus citharas, cymbalorum crepitum et ποδῶν κτύπον. Itaque saltante Pantomimô, alii tibiis canebant, alii vocibusconcinebant, alii fistulis sibilabant, alii cymbala concrepabant, alii pede sonabaut, de quibus ultimis vide infra in Crupezia. Sed et ad testarum crepitum saltitâsle Chironomos, ex Hesychio discimus, in voce κρεμβαλίαζειν, etc. Plura in hanc rem pete ex Notis Salmas. ad Flav. Vopiscum, in Carino Imperat. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • chironomia —    chironomìa o cheironomìa    (s.f.) Tecnica del gestire in modo appropriato mentre si declama o si recita …   Dizionario di retorica par stefano arduini & matteo damiani

  • Chironomia — Hand gestures images. Austin, Gilbert. Chironomia, or a Treatise on Rhetorical Delivery. London: 1806. Ed. Mary Margaret Robb and Lester Thonssen. Carbondale, IL: Southern Illinois UP, 1966. Clasped, crossed, and folded hand positions.… …   Wikipedia

  • chironomia — chi·ro·no·mì·a s.f. 1. TS ret., teatr. tecnica del gestire in modo appropriato nella declamazione o nella recitazione 2. TS mus. arte di dirigere un coro mediante segni convenzionali della mano {{line}} {{/line}} VARIANTI: cheironomia. DATA: av.… …   Dizionario italiano

  • chironomia — pl.f. chironomie …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • chironomia — ż I, DCMs. chironomiamii, blm rzad. «sztuka gestykulacji przy wygłaszaniu mów lub tekstów scenicznych» ‹z gr.› …   Słownik języka polskiego

  • Gilbert Austin — (1753 1837) was an Irish educator, clergyman, and author. Austin is best known for his 1806 book on chironomia, Chironomia, or a Treatise on Rhetorical Delivery . Heavily influenced by classical writers, Austin stressed the importance of voice… …   Wikipedia

  • Gilbert Austin — (1753 1837) est un professeur, homme d église et auteur irlandais. Il est surtout connu pour son livre traitant de la chironomie, intitulé Chironomia, or a Treatise on Rhetorical Delivery (Chironomie, un traité sur la constitution rhétorique). En …   Wikipédia en Français

  • John Bulwer — (baptised May 16, 1606 buried October 16, 1656 [Richards, G. ‘Bulwer, John (bap. 1606, d. 1656)’, Oxford Dictionary of National Biography, Oxford University Press, Sept 2004; online edition] ) was an English Physician and early Baconian natural… …   Wikipedia

  • Rhetoric — This article is about the art of rhetoric in general. For the work by Aristotle, see Rhetoric (Aristotle). Painting depicting a lecture in a knight academy, painted by Pieter Isaacsz or Reinhold Timm for Rosenborg Castle as part of a series of… …   Wikipedia

  • Chiromancy — or cheiromancy, (Greek cheir (χειρ), “hand”; manteia (μαντεία), “divination”), is the art of characterization and foretelling the future through the study of the palm, also known as palmistry, palm reading, chirology or hand analysis. The… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”